Encontrados 34 resultados para: timeas

  • in ipso autem momento mortis ejus dixerunt ei quæ stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quæ non respondit eis neque animadvertit (Liber I Samuelis 4, 20)

  • mane mecum ne timeas si quis quæsierit animam meam quæret et animam tuam mecumque servaberis (Liber I Samuelis 22, 23)

  • ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israël et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc (Liber I Samuelis 23, 17)

  • et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper (Liber II Samuelis 9, 7)

  • locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)

  • tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas (Liber I Paralipomenon 22, 13)

  • dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini (Liber I Paralipomenon 28, 20)

  • ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (Liber II Maccabaeorum 7, 29)

  • si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus (Liber Ecclesiasticus 22, 27)

  • et dixit ad eos Isajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus ne timeas a facie verborum quæ audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me (Liber Isaiae 37, 6)

  • ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera justi mei (Liber Isaiae 41, 10)

  • quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te (Liber Isaiae 41, 13)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina