Encontrados 140 resultados para: testimonii in tabernacula sua

  • ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini (Liber Leviticus 9, 23)

  • vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia præceptum est sempiternum in generationes vestras (Liber Leviticus 10, 9)

  • cumque expleti fuerint dies purificationis ejus pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbæ sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti (Liber Leviticus 12, 6)

  • cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii (Liber Leviticus 14, 11)

  • offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino (Liber Leviticus 14, 23)

  • die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbæ et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti (Liber Leviticus 15, 14)

  • et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbæ ad ostium tabernaculi testimonii (Liber Leviticus 15, 29)

  • duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii (Liber Leviticus 16, 7)

  • et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israël et a prævaricationibus eorum cunctisque peccatis juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum (Liber Leviticus 16, 16)

  • revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi (Liber Leviticus 16, 23)

  • et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum (Liber Leviticus 16, 33)

  • ideo offerre debent sacerdoti filii Israël hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino (Liber Leviticus 17, 5)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina