Encontrados 171 resultados para: templum tributum

  • et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus ejus obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quæ sunt eis in regno meo libera habeant (Liber I Maccabaeorum 10, 43)

  • et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni (Liber I Maccabaeorum 10, 84)

  • et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam (Liber I Maccabaeorum 11, 4)

  • cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra (Liber I Maccabaeorum 15, 9)

  • cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum (Liber II Maccabaeorum 1, 15)

  • considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum (Liber II Maccabaeorum 1, 34)

  • et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quæ abolendæ erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis (Liber II Maccabaeorum 2, 23)

  • fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent (Liber II Maccabaeorum 3, 2)

  • hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et lætitia impletum est (Liber II Maccabaeorum 3, 30)

  • sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriæ fuit proditor (Liber II Maccabaeorum 5, 15)

  • contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Jovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Jovis Hospitalis (Liber II Maccabaeorum 6, 2)

  • nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quæ non licebat (Liber II Maccabaeorum 6, 4)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina