Encontrados 169 resultados para: suorum
posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham (Liber Psalmorum 104, 27)
et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus (Liber Psalmorum 105, 38)
memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus (Liber Psalmorum 110, 4)
virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo (Liber Psalmorum 110, 6)
ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillæ in manibus dominæ ejus ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri (Liber Psalmorum 122, 2)
et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho obœdiunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis ejus (Liber I Maccabaeorum 2, 19)
et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israël planctu magno (Liber I Maccabaeorum 2, 70)
et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum (Liber I Maccabaeorum 3, 48)
videns autem Lysias suorum fugam et Judæorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Judæam (Liber I Maccabaeorum 4, 35)
et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum (Liber I Maccabaeorum 7, 2)
et omnem animam Judæorum quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum (Liber I Maccabaeorum 10, 33)
in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum (Liber I Maccabaeorum 10, 67)