Encontrados 55 resultados para: subter

  • ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur (Liber Genesis 6, 17)

  • cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quæ ibi erant (Liber Genesis 21, 15)

  • dixitque ad servum seniorem domus suæ qui præerat omnibus quæ habebat pone manum tuam subter femur meum (Liber Genesis 24, 2)

  • illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti (Liber Genesis 31, 34)

  • dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quæ erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quæ est post urbem Sychem (Liber Genesis 35, 4)

  • eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccæ et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus (Liber Genesis 35, 8)

  • manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis (Liber Exodus 17, 12)

  • subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari (Liber Exodus 25, 27)

  • quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium (Liber Exodus 27, 5)

  • craticulamque ejus in modum retis fecit æneam et subter eam in altaris medio arulam (Liber Exodus 38, 4)

  • subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28, 13)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina