Encontrados 1081 resultados para: sub
sciens hoc quia justo lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis (Epistula I ad Timotheum 1, 9)
pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (Epistula I ad Timotheum 2, 2)
mulier in silentio discat cum omni subiectione (Epistula I ad Timotheum 2, 11)
suæ domui bene præpositum filios habentem subditos cum omni castitate (Epistula I ad Timotheum 3, 4)
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quæ vere viduæ sunt sufficiat (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
quorundam hominum peccata manifesta sunt præcedentia ad judicium quosdam autem et subsequuntur (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur (Epistula I ad Timotheum 6, 1)
præcipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem (Epistula I ad Timotheum 6, 13)
divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum (Epistula I ad Timotheum 6, 17)
hæc commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium (Epistula II ad Timotheum 2, 14)