Encontrados 22 resultados para: stabunt

  • quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 31, 14)

  • erunt in sanctuario meo æditui et janitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis (Prophetia Ezechielis 44, 11)

  • sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 15)

  • et cum fuerit controversia stabunt in judiciis meis et judicabunt leges meas et præcepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt (Prophetia Ezechielis 44, 24)

  • vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimæ species erunt piscium ejus sicut pisces maris magni multitudinis nimiæ (Prophetia Ezechielis 47, 10)

  • Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ. (Prophetia Danielis 11, 2)

  • Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem. (Prophetia Danielis 11, 31)

  • et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem prærupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium ejus ad meridiem (Prophetia Zachariae 14, 4)

  • mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus flentes ac lugentes (Apocalypsis Ioannis 18, 15)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina