Encontrados 9 resultados para: sponsi

  • et quiescere faciam de urbibus Juda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ in desolatione enim erit terra (Liber Ieremiae 7, 34)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ (Liber Ieremiae 16, 9)

  • perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsæ et vocem sponsi vocem molæ et lumen lucernæ (Liber Ieremiae 25, 10)

  • vox gaudii et vox lætitiæ vox sponsi et vox sponsæ vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in æternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terræ sicut a principio dicit Dominus (Liber Ieremiae 33, 11)

  • et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsæ et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam (Liber Baruch 2, 23)

  • et ait illis Jesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc jejunabunt (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)

  • quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere jejunare (Evangelium secundum Lucam 5, 34)

  • qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)

  • et lux lucernæ non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terræ quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes (Apocalypsis Ioannis 18, 23)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina