Encontrados 338 resultados para: spiritus

  • cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esajam prophetam ad patres nostros (Actus Apostolorum 28, 25)

  • nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litteræ (Epistula ad Romanos 7, 6)

  • lex enim Spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Epistula ad Romanos 8, 2)

  • qui enim secundum carnem sunt quæ carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quæ sunt Spiritus sentiunt (Epistula ad Romanos 8, 5)

  • nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax (Epistula ad Romanos 8, 6)

  • vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est ejus (Epistula ad Romanos 8, 9)

  • si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter justificationem (Epistula ad Romanos 8, 10)

  • quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Epistula ad Romanos 8, 11)

  • ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Epistula ad Romanos 8, 16)

  • non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri (Epistula ad Romanos 8, 23)

  • similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Epistula ad Romanos 8, 26)

  • qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis (Epistula ad Romanos 8, 27)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina