Encontrados 1759 resultados para: spe
propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii (Epistula ad Colossenses 1, 5)
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod prædicatum est in universa creatura quæ sub cælo est cujus factus sum ego Paulus minister (Epistula ad Colossenses 1, 23)
cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quæ data est mihi in vos ut impleam verbum Dei (Epistula ad Colossenses 1, 25)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriæ (Epistula ad Colossenses 1, 27)
memores operis fidei vestræ et laboris et caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)
nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 17)
quæ est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriæ nonne vos ante Dominum nostrum Jesum estis in adventu ejus (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 8)
nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)
nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
prophetias nolite spernere (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 20)
ab omni specie mala abstinete vos (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 22)