Encontrados 44 resultados para: sitis

  • provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra Ægypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus terræ (Liber Ieremiae 44, 8)

  • ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetæ priores dicentes hæc dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus (Prophetia Zachariae 1, 4)

  • ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et iniustos (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)

  • ideo dico vobis ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)

  • si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in cælis est dabit bona petentibus se (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)

  • progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)

  • si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se (Evangelium secundum Lucam 11, 13)

  • cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis (Evangelium secundum Lucam 13, 25)

  • et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis (Evangelium secundum Lucam 13, 27)

  • ego autem non ab homine testimonium accipio sed hæc dico ut vos salvi sitis (Evangelium secundum Ioannem 5, 34)

  • dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis hæc locutus est Jesus et abiit et abscondit se ab eis (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)

  • et si abiero et præparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina