Encontrados 77 resultados para: signa

  • si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto videntibus oculis tuis (Liber Deuteronomii 4, 34)

  • fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)

  • plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis (Liber Deuteronomii 7, 19)

  • signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi et universæ terræ ejus (Liber Deuteronomii 11, 3)

  • tollent eam pater et mater ejus et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ expandent vestimentum coram senibus civitatis (Liber Deuteronomii 22, 17)

  • et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum (Liber Deuteronomii 28, 46)

  • temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia (Liber Deuteronomii 29, 3)

  • Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus (Liber Iosue 24, 17)

  • quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi fac quæcumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est (Liber I Samuelis 10, 7)

  • itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa hæc in die illa (Liber I Samuelis 10, 9)

  • et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis ejus et in omni populo terræ illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die (Liber Nehemiae 9, 10)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina