Encontrados 207 resultados para: servi

  • Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulæ et asinæ et cameli (Liber Genesis 12, 16)

  • et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerant servi illius (Liber Genesis 21, 25)

  • omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo (Liber Genesis 26, 15)

  • rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat (Liber Genesis 26, 18)

  • ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam (Liber Genesis 26, 32)

  • respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit (Liber Genesis 32, 18)

  • qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos (Liber Genesis 42, 10)

  • et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super (Liber Genesis 42, 13)

  • qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint (Liber Genesis 44, 7)

  • apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris moriatur et nos servi erimus domini nostri (Liber Genesis 44, 9)

  • cui Judas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut justi poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus (Liber Genesis 44, 16)

  • respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in præsens et nos et patres nostri hæc autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium (Liber Genesis 46, 34)

“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina