Encontrados 1989 resultados para: septem filii Saul

  • ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Epistula ad Romanos 8, 16)

  • si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur (Epistula ad Romanos 8, 17)

  • nam quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Epistula ad Romanos 8, 29)

  • neque quia semen sunt Abrahæ omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen (Epistula ad Romanos 9, 7)

  • id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis æstimantur in semine (Epistula ad Romanos 9, 8)

  • et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi (Epistula ad Romanos 9, 26)

  • sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal (Epistula ad Romanos 11, 4)

  • fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri (Epistula I ad Corinthios 1, 9)

  • sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt (Epistula I ad Corinthios 7, 14)

  • quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Mosi propter gloriam vultus ejus quæ evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israël in faciem ejus quod evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quæro quæ vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis (Epistula II ad Corinthios 12, 14)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina