Encontrados 1989 resultados para: septem filii Saul
et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem (Evangelium secundum Marcum 8, 5)
et præcepit turbæ discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbæ (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas (Evangelium secundum Marcum 8, 8)
quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem (Evangelium secundum Marcum 8, 20)
et accedunt ad illum Jacobus et Johannes filii Zebedæi dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis (Evangelium secundum Marcum 10, 35)
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine (Evangelium secundum Marcum 12, 20)
et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier (Evangelium secundum Marcum 12, 22)
in resurrectione ergo cum resurrexerint cujus de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem (Evangelium secundum Marcum 12, 23)
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos (Evangelium secundum Marcum 13, 12)
surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariæ Magdalenæ de qua ejecerat septem dæmonia (Evangelium secundum Marcum 16, 9)
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua (Evangelium secundum Lucam 2, 36)
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos (Evangelium secundum Lucam 6, 35)