Encontrados 19 resultados para: sedere

  • dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in præsentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam (Liber Numeri 22, 30)

  • dixit autem David ad Jonathan ecce kalendæ sunt crastino et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ (Liber I Samuelis 20, 5)

  • verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te (Liber I Regum 1, 20)

  • litterarum autem erat ista sententia prædicate jejunium et sedere facite Naboth inter primos populi (Liber I Regum 21, 9)

  • prædicaverunt jejunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi (Liber I Regum 21, 12)

  • et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt (Liber I Regum 21, 13)

  • et dixit Matthathias væ mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctæ et sedere illic cum datur in manibus inimicorum (Liber I Maccabaeorum 2, 7)

  • et jussit expoliari Jonathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum (Liber I Maccabaeorum 10, 62)

  • melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi (Liber Proverbiorum 21, 9)

  • melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi (Liber Proverbiorum 25, 24)

  • positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum (Liber Ecclesiastes 10, 6)

  • sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis (Liber Ecclesiasticus 10, 17)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina