Encontrados 36 resultados para: secuti

  • hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quæ ducit ad vadum Jordanis illisque egressis statim porta clausa est (Liber Iosue 2, 7)

  • fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum (Liber Iudicum 1, 6)

  • ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)

  • duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in præceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est (Liber Iudicum 5, 15)

  • jamque a domo Michæ essent procul viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt (Liber Iudicum 18, 22)

  • tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas (Liber I Samuelis 25, 13)

  • et universi servi ejus ambulabant juxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth præcedebant regem (Liber II Samuelis 15, 18)

  • et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc (Liber I Regum 9, 9)

  • et ille ait non turbavi Israël sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim (Liber I Regum 18, 18)

  • et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Jordanem (Liber II Regum 2, 7)

  • et abiecerunt legitima ejus et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant (Liber II Regum 17, 15)

  • quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina