Encontrados 118 resultados para: scriptum

  • in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum (Liber Nehemiae 13, 1)

  • vocatique sunt scribæ regis mense primo nisan tertiadecima die ejus et scriptum est ut jusserat Aman ad omnes satrapas regis et judices provinciarum diversarumque gentium ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litteræ ipsius signatæ anulo (Liber Esther 3, 12)

  • ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum jugulare cupientium (Liber Esther 6, 2)

  • tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me (Liber Psalmorum 39, 8)

  • et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est (Liber I Maccabaeorum 7, 16)

  • ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 6)

  • peccatum Juda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum (Liber Ieremiae 17, 1)

  • et adducam super terram illam omnia verba mea quæ locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quæcumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes (Liber Ieremiae 25, 13)

  • Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)

  • et dixit ad me hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ quia omnis fur sicut ibi scriptum est judicabitur et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur (Prophetia Zachariae 5, 3)

  • at illi dixerunt ei in Bethleem Judææ sic enim scriptum est per prophetam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 5)

  • qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina