Encontrados 374 resultados para: sapientia hominum

  • fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum (Actus Apostolorum 17, 26)

  • et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ Jovisque prolis (Actus Apostolorum 19, 35)

  • revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent (Epistula ad Romanos 1, 18)

  • in die cum judicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Jesum Christum (Epistula ad Romanos 2, 16)

  • quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest (Epistula ad Romanos 8, 7)

  • non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 17)

  • nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (Epistula I ad Corinthios 1, 21)

  • ex ipso autem vos estis in Christo Jesu qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio (Epistula I ad Corinthios 1, 30)

  • ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 5)

  • quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 11)

  • sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum (Epistula I ad Corinthios 3, 19)

  • pretio empti estis nolite fieri servi hominum (Epistula I ad Corinthios 7, 23)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina