Encontrados 342 resultados para: sancte Spiritus

  • et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est (Actus Apostolorum 10, 45)

  • dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil hæsitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri (Actus Apostolorum 11, 12)

  • cum autem cœpissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio (Actus Apostolorum 11, 15)

  • ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos (Actus Apostolorum 13, 2)

  • cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Jesu (Actus Apostolorum 16, 7)

  • Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus ejus in ipso videns idolatriæ deditam civitatem (Actus Apostolorum 17, 16)

  • dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus (Actus Apostolorum 19, 2)

  • et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant (Actus Apostolorum 19, 6)

  • ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur (Actus Apostolorum 19, 12)

  • temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu dicentes adiuro vos per Jesum quem Paulus prædicat (Actus Apostolorum 19, 13)

  • respondens autem spiritus nequam dixit eis Jesum novi et Paulum scio vos autem qui estis (Actus Apostolorum 19, 15)

  • nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent (Actus Apostolorum 20, 23)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina