Encontrados 19 resultados para: sanctam

  • Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)

  • tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi (Evangelium secundum Matthaeum 4, 5)

  • et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 53)

  • obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Apocalypsis Ioannis 21, 2)

  • et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de cælo a Deo (Apocalypsis Ioannis 21, 10)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina