Encontrados 70 resultados para: sacerdotem

  • venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt (Liber Numeri 32, 2)

  • accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua juravit patribus nostris ut daret eam nobis (Liber Deuteronomii 26, 3)

  • accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Josue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël (Liber Iosue 21, 1)

  • et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem (Liber Iosue 22, 13)

  • implevitque Micha manum ejus et habuit apud se puerum sacerdotem (Liber Iudicum 17, 12)

  • nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem (Liber Iudicum 17, 13)

  • cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)

  • qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quæ habeo et dicitis quid tibi est (Liber Iudicum 18, 24)

  • sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quæ supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt (Liber Iudicum 18, 27)

  • et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël (Liber I Samuelis 2, 28)

  • et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum et animam meam faciat et ædificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus (Liber I Samuelis 2, 35)

  • cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam (Liber I Samuelis 14, 19)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina