Encontrados 26 resultados para: sabbata

  • et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniæ et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Judæis qui sunt in regno meo (Liber I Maccabaeorum 10, 34)

  • neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Judæum esse confitebatur (Liber II Maccabaeorum 6, 6)

  • quia hæc dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quæ volui et tenuerint fœdus meum (Liber Isaiae 56, 4)

  • ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suæ et prævaricationis omnium desiderabilium suorum quæ habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus (Lamentationes 1, 7)

  • insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos (Prophetia Ezechielis 20, 12)

  • et inritaverunt me domus Israël in deserto in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea projecerunt quæ faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos (Prophetia Ezechielis 20, 13)

  • quia judicia mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum gradiebatur (Prophetia Ezechielis 20, 16)

  • et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 20)

  • et exacerbaverunt me filii in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea non custodierunt ut facerent ea quæ cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto (Prophetia Ezechielis 20, 21)

  • eo quod judicia mea non fecissent et præcepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum (Prophetia Ezechielis 20, 24)

  • sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis (Prophetia Ezechielis 22, 8)

  • sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt (Prophetia Ezechielis 23, 38)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina