Encontrados 18 resultados para: rete
ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
et respondens Simon dixit illi præceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete (Evangelium secundum Lucam 5, 5)
et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum (Evangelium secundum Lucam 5, 6)
dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et jam non valebant illud trahere a multitudine piscium (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)
alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)
ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)