Encontrados 31 resultados para: resistere

  • nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos (Liber II Paralipomenon 13, 8)

  • nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est (Liber II Paralipomenon 13, 20)

  • ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in cælo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere (Liber II Paralipomenon 20, 6)

  • Deus noster ergo non judicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quæ inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • si autem non est offensio populi hujus coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universæ terræ (Liber Iudith 5, 25)

  • quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ (Liber Iudith 5, 27)

  • narravitque Zares uxori suæ et amicis omnia quæ evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor ejus si de semine Judæorum est Mardocheus ante quem cadere cœpisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu ejus (Liber Esther 6, 13)

  • congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat (Liber Esther 9, 2)

  • Deus cujus resistere iræ nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem (Liber Iob 9, 13)

  • non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo (Liber Iob 41, 1)

  • sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua præceptum perficeret (Liber II Maccabaeorum 14, 29)

  • verti me ad alia et vidi calumnias quæ sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiæ cunctorum auxilio destitutos (Liber Ecclesiastes 4, 1)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina