Encontrados 14 resultados para: remanserant

  • vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorræ terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem (Liber Genesis 14, 10)

  • inter hæc hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quæreret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait (Liber Leviticus 10, 16)

  • remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum (Liber Numeri 11, 26)

  • remanserant autem filiorum Israël septem tribus quæ necdum acceperant possessiones suas (Liber Iosue 18, 2)

  • Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum cæsis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium (Liber Iudicum 8, 10)

  • quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cujus vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia (Liber Iudicum 20, 45)

  • horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc (Liber I Regum 9, 21)

  • fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum (Liber I Regum 20, 30)

  • sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus abstulit de terra (Liber I Regum 22, 47)

  • et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Juda et interrogavi eos de Judæis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem (Liber Nehemiae 1, 2)

  • escæ autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Judæa de gentibus consumpserant reliquias eorum quæ repositæ fuerant (Liber I Maccabaeorum 6, 53)

  • tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei erat enim hæc eis ad refugium (Liber I Maccabaeorum 10, 14)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina