Encontrados 253 resultados para: regnum Dei redemptionem
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri (Epistula I ad Corinthios 6, 9)
neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt (Epistula I ad Corinthios 6, 10)
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
invidiæ homicidia ebrietates comesationes et his similia quæ prædico vobis sicut prædixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Epistula ad Galatas 5, 21)
in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus (Epistula ad Ephesios 1, 7)
qui est pignus hereditatis nostræ in redemptionem adquisitionis in laudem gloriæ ipsius (Epistula ad Ephesios 1, 14)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ (Epistula ad Colossenses 1, 13)
in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum (Epistula ad Colossenses 1, 14)
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)
qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis (Epistula I ad Timotheum 2, 6)
testificor coram Deo et Christo Jesu qui judicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum ejus (Epistula II ad Timotheum 4, 1)