Encontrados 74 resultados para: quippe

  • in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare æreum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum (Liber I Regum 8, 64)

  • de Hierusalem quippe egredientur reliquiæ et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber II Regum 19, 31)

  • et Maonathi genuit Ophra Sarajas autem genuit Joab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant (Liber I Paralipomenon 4, 14)

  • filii quoque Ruben primogeniti Israël ipse quippe fuit primogenitus ejus sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël et non est ille reputatus in primogenitum (Liber I Paralipomenon 5, 1)

  • contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 9)

  • filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat (Liber I Paralipomenon 5, 23)

  • sed et qui juxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israël (Liber I Paralipomenon 12, 40)

  • cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam (Liber I Paralipomenon 13, 9)

  • Chonenias autem princeps Levitarum prophetiæ præerat ad præcinendam melodiam erat quippe valde sapiens (Liber I Paralipomenon 15, 22)

  • misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer (Liber I Paralipomenon 18, 10)

  • quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Ægypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est (Liber II Paralipomenon 10, 2)

  • holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (Liber II Paralipomenon 13, 11)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina