Encontrados 48 resultados para: quanto

  • locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est (Liber I Regum 21, 2)

  • accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis (Liber II Regum 5, 13)

  • ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si cælum et cæli cælorum non te capiunt quanto magis domus ista quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 18)

  • quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea (Liber Iob 4, 19)

  • quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem (Liber Iob 15, 16)

  • quanto magis homo putredo et filius hominis vermis (Liber Iob 25, 6)

  • si justus in terra recipit quanto magis impius et peccator (Liber Proverbiorum 11, 31)

  • infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum (Liber Proverbiorum 15, 11)

  • et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quærendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire (Liber Ecclesiastes 8, 17)

  • quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator hæc omnia constituit (Liber Sapientiae 13, 3)

  • quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam (Liber Ecclesiasticus 3, 20)

  • qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur (Liber Ecclesiasticus 10, 34)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina