Encontrados 278 resultados para: quando

  • quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitæ et advenæ et pupillo et viduæ ut comedant intra portas tuas et saturentur (Liber Deuteronomii 26, 12)

  • quando ergo transieritis Jordanem erige lapides quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal et levigabis calce (Liber Deuteronomii 27, 4)

  • et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 29, 25)

  • novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam præcepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël (Liber Deuteronomii 32, 8)

  • Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus ejus nec dentes illius moti sunt (Liber Deuteronomii 34, 7)

  • audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Ægypto et quæ feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Jordanem Seon et Og quos interfecistis (Liber Iosue 2, 10)

  • et clamare cœperunt quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticæ portantes eam vos quoque consurgite et sequimini præcedentes (Liber Iosue 3, 3)

  • ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides (Liber Iosue 4, 6)

  • et dixit ad filios Israël quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides (Liber Iosue 4, 21)

  • en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti (Liber Iosue 9, 12)

  • quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur (Liber Iosue 14, 7)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina