Encontrados 139 resultados para: propheta Anani

  • signa nostra non vidimus jam non est propheta et nos non cognoscet amplius (Liber Psalmorum 73, 9)

  • et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis (Liber I Maccabaeorum 4, 46)

  • et facta est tribulatio magna in Israël qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israël (Liber I Maccabaeorum 9, 27)

  • et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in æternum donec surgat propheta fidelis (Liber I Maccabaeorum 14, 41)

  • erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)

  • dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua (Liber Ecclesiasticus 46, 16)

  • in lege Domini judicavit congregationem et vidit Dominus Jacob et in fide sua probatus est propheta (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David (Liber Ecclesiasticus 47, 1)

  • et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat (Liber Ecclesiasticus 48, 1)

  • nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esajas propheta magnus et fidelis in conspectu Dei (Liber Ecclesiasticus 48, 25)

  • nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum ædificare et renovare (Liber Ecclesiasticus 49, 9)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina