Encontrados 100 resultados para: prophetæ

  • non audies verba prophetæ illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 13, 3)




  • misitque in manu Nathan prophetæ et vocavit nomen ejus Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus (Liber II Samuelis 12, 25)

  • cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetæ quem reduxerat (Liber I Regum 13, 23)

  • tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangerent eum (Liber I Regum 13, 29)

  • et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ (Liber I Regum 14, 18)

  • cum autem in manu Hieu filii Anani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum ejus et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum (Liber I Regum 16, 7)

  • delevitque Zamri omnem domum Baasa juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetæ (Liber I Regum 16, 12)




  • et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt (Liber I Regum 18, 22)

  • rex autem Israël et Josaphat rex Juda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area juxta ostium portæ Samariæ et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum (Liber I Regum 22, 10)

  • omnesque prophetæ similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 12)

  • abiit ergo adulescens puer prophetæ Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 4)

  • ascenditque rex templum Domini et omnes viri Juda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetæ et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis qui inventus est in domo Domini (Liber II Regum 23, 2)




“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina