Encontrados 111 resultados para: proditione belli exercitum

  • surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut præceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine (Liber I Samuelis 17, 20)

  • nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis (Liber I Samuelis 17, 36)

  • egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul (Liber I Samuelis 18, 5)

  • Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis (Liber II Samuelis 8, 16)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum bellatorum (Liber II Samuelis 10, 7)

  • misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiæ Adadezer erat princeps eorum (Liber II Samuelis 10, 16)

  • scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum prœlium est et derelinquite eum ut percussus intereat (Liber II Samuelis 11, 15)

  • præcepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem (Liber II Samuelis 11, 19)

  • Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviæ quæ fuit mater Joab (Liber II Samuelis 17, 25)

  • fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël Banajas autem filius Jojadæ super Cheretheos et Feletheos (Liber II Samuelis 20, 23)

  • tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël Abner filio Ner et Amasa filio Jether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem prœlii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus et in calciamento suo quod erat in pedibus ejus (Liber I Regum 2, 5)

  • et constituit rex Banajam filium Jojadæ pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar (Liber I Regum 2, 35)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina