Encontrados 80 resultados para: primum

  • cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto misit patres nostros primum (Actus Apostolorum 7, 12)

  • et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli Christiani (Actus Apostolorum 11, 26)

  • tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicastis æternæ vitæ ecce convertimur ad gentes (Actus Apostolorum 13, 46)

  • Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo (Actus Apostolorum 15, 14)

  • sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)

  • primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo (Epistula ad Romanos 1, 8)

  • non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco (Epistula ad Romanos 1, 16)

  • tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Judæi primum et Græci (Epistula ad Romanos 2, 9)

  • gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Judæo primum et Græco (Epistula ad Romanos 2, 10)

  • multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (Epistula ad Romanos 3, 2)

  • cum in Hispaniam proficisci cœpero spero quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero (Epistula ad Romanos 15, 24)

  • primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo (Epistula I ad Corinthios 11, 18)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina