Encontrados 73 resultados para: primo

  • igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutæ sunt aquæ super terram et aperiens Nœ tectum arcæ aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terræ (Liber Genesis 8, 13)

  • igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent (Liber Genesis 30, 41)

  • septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israël a primo die usque ad diem septimum (Liber Exodus 12, 15)

  • primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam (Liber Exodus 12, 18)

  • cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)

  • ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus (Liber Exodus 28, 17)

  • et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus (Liber Exodus 39, 10)

  • mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii (Liber Exodus 40, 2)

  • igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum (Liber Exodus 40, 15)

  • mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est (Liber Leviticus 23, 5)

  • a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies (Liber Leviticus 23, 39)

  • sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et lætabimini coram Domino Deo vestro (Liber Leviticus 23, 40)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina