Encontrados 62 resultados para: possit

  • sanguis enim ejus in medio ejus est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere (Prophetia Ezechielis 24, 7)

  • Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. (Prophetia Danielis 2, 10)

  • A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. (Prophetia Danielis 7, 25)

  • nihil est extra hominem introjens in eum quod possit eum coinquinare sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem (Evangelium secundum Marcum 7, 15)

  • Jesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me (Evangelium secundum Marcum 9, 38)

  • aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se (Evangelium secundum Lucam 14, 31)

  • cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere (Actus Apostolorum 19, 36)

  • ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare inter fratrem suum (Epistula I ad Corinthios 6, 5)

  • qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia (Epistula ad Philippenses 3, 21)

  • non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato (Epistula ad Hebraeos 4, 15)

  • qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (Epistula ad Hebraeos 5, 2)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina