Encontrados 20 resultados para: possidebit

  • benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 22, 17)

  • si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri ejus in perpetuum et redimi non poterit etiam in jobeleo (Liber Leviticus 25, 30)

  • quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et possidebit eum (Liber Leviticus 27, 19)

  • servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen ejus possidebit eam (Liber Numeri 14, 24)

  • et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit (Liber Deuteronomii 33, 23)

  • audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit (Liber Proverbiorum 1, 5)

  • qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti (Liber Proverbiorum 11, 29)

  • cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quærit doctrinam (Liber Proverbiorum 18, 15)

  • sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis (Liber Ecclesiasticus 29, 8)

  • et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos (Liber Isaiae 14, 2)

  • cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum (Liber Isaiae 57, 13)

  • ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prœlii et erit in tumulum dissipata filiæque ejus igni succendentur et possidebit Israël possessores suos dicit Dominus (Liber Ieremiae 49, 2)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina