Encontrados 88 resultados para: portam

  • et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei et janitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim præceperat David homo Dei (Liber II Paralipomenon 8, 14)

  • porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis (Liber II Paralipomenon 18, 9)

  • et inposuerunt cervicibus ejus manus cumque intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi (Liber II Paralipomenon 23, 15)

  • præcepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus (Liber II Paralipomenon 24, 8)

  • porro Amasiam regem Juda filium Joas filii Joachaz cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Paralipomenon 25, 23)

  • ædificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas (Liber II Paralipomenon 26, 9)

  • ipse ædificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit (Liber II Paralipomenon 27, 3)

  • et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas ejus consumptas igni (Liber Nehemiae 2, 13)

  • et transivi ad portam Fontis et ad aquæductum Regis et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret (Liber Nehemiae 2, 14)

  • et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii (Liber Nehemiae 2, 15)

  • et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres ejus sacerdotes et ædificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas ejus et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel (Liber Nehemiae 3, 1)

  • portam autem Piscium ædificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes et juxta eos ædificavit Marimuth filius Uriæ filii Accus (Liber Nehemiae 3, 3)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina