Encontrados 491 resultados para: populum

  • cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis (Prophetia Ezechielis 44, 19)

  • et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eis (Prophetia Ezechielis 44, 23)

  • de terra erit ei possessio in Israël et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum (Prophetia Ezechielis 45, 8)

  • et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum (Prophetia Danielis 8, 24)

  • Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus, iniquitatem fecimus. (Prophetia Danielis 9, 15)

  • Exaudi Domine, placare Domine attende et fac ne moreris propter temetipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. (Prophetia Danielis 9, 19)

  • Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)

  • Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)

  • super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra ejus ideo fornicabuntur filiæ vestræ et sponsæ vestræ adulteræ erunt (Prophetia Osee 4, 13)

  • congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo (Prophetia Ioel 2, 16)

  • et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent (Prophetia Ioel 3, 3)

  • et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israël (Prophetia Amos 7, 15)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina