Encontrados 1088 resultados para: pie
sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia (Epistula I ad Corinthios 1, 27)
ex ipso autem vos estis in Christo Jesu qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ adnuntians vobis testimonium Christi (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 5)
sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non hujus sæculi neque principum hujus sæculi qui destruuntur (Epistula I ad Corinthios 2, 6)
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram (Epistula I ad Corinthios 2, 7)
quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes (Epistula I ad Corinthios 2, 13)
qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (Epistula I ad Corinthios 3, 8)
secundum gratiam Dei quæ data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superædificat unusquisque autem videat quomodo superædificet (Epistula I ad Corinthios 3, 10)
si cujus opus manserit quod superædificavit mercedem accipiet (Epistula I ad Corinthios 3, 14)
nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo stultus fiat ut sit sapiens (Epistula I ad Corinthios 3, 18)