Encontrados 30 resultados para: persecutus

  • quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan (Liber Genesis 14, 14)

  • et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quæ est ad levam Damasci (Liber Genesis 14, 15)

  • qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad (Liber Genesis 31, 23)

  • induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et persecutus est filios Israël at illi egressi erant in manu excelsa (Liber Exodus 14, 8)

  • descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma (Liber Numeri 14, 45)

  • itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma (Liber Deuteronomii 1, 44)

  • et conturbavit eos Dominus a facie Israël contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda (Liber Iosue 10, 10)

  • cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus ejus quia ignorans percussit proximum ejus nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus (Liber Iosue 20, 5)

  • qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte ejus plurimi usque ad portam civitatis (Liber Iudicum 9, 40)

  • recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua (Liber I Samuelis 14, 46)

  • ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon (Liber I Samuelis 23, 25)

  • cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi (Liber I Samuelis 24, 2)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina