Encontrados 303 resultados para: patris

  • vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)

  • tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terræ et cibabo te hereditate Jacob patris tui os enim Domini locutum est (Liber Isaiae 58, 14)

  • nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te et clamaverunt post te plena voce ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona (Liber Ieremiae 12, 6)

  • obœdivimus ergo voci Jonadab filii Rechab patris nostri in omnibus quæ præcepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostræ filii et filiæ nostræ (Liber Ieremiae 35, 8)

  • prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obœdierunt præcepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non obœdistis mihi (Liber Ieremiae 35, 14)

  • firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis populus autem iste non obœdivit mihi (Liber Ieremiae 35, 16)

  • domui autem Rechabitarum dixit Hieremias hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod obœdistis præcepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus et fecistis universa quæ præcepit vobis (Liber Ieremiae 35, 18)

  • ecce omnes animæ meæ sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quæ peccaverit ipsa morietur (Prophetia Ezechielis 18, 4)

  • quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit timuerit et non fecerit simile eis (Prophetia Ezechielis 18, 14)

  • a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit judicia mea fecerit in præceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 17)

  • et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 19)

  • anima quæ peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii justitia justi super eum erit et impietas impii erit super eum (Prophetia Ezechielis 18, 20)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina