Encontrados 148 resultados para: panem
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum (Evangelium secundum Marcum 14, 22)
venit enim Johannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis dæmonium habet (Evangelium secundum Lucam 7, 33)
et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis (Evangelium secundum Lucam 9, 3)
panem nostrum cotidianum da nobis cotidie (Evangelium secundum Lucam 11, 3)
quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi (Evangelium secundum Lucam 11, 11)
et factum est cum intraret in domum cujusdam principis Pharisæorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum (Evangelium secundum Lucam 14, 1)
hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis (Evangelium secundum Lucam 24, 30)
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de cælo dedit eis manducare (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de cælo sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)