Encontrados 56 resultados para: ostendit

  • anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)

  • lætatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quæ habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua (Liber II Regum 20, 13)

  • ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem (Liber Thobis 13, 7)

  • et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster (Liber Iudith 13, 19)

  • et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quæ ostendit eis (Liber Psalmorum 77, 11)

  • tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc et victualia viduarum ac pupillorum (Liber II Maccabaeorum 3, 10)

  • respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum (Liber II Maccabaeorum 9, 23)

  • quoniam dignos se ipsa circuit quærens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis (Liber Sapientiae 6, 17)

  • hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius (Liber Sapientiae 10, 10)

  • et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem æternam (Liber Sapientiae 10, 14)

  • creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis (Liber Ecclesiasticus 17, 6)

  • testamentum æternum constituit cum illis et judicia sua ostendit illis (Liber Ecclesiasticus 17, 10)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina