Encontrados 12790 resultados para: os
dictumque est ad eum scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis (Liber Genesis 15, 13)
verumtamen gentem cui servituri sunt ego judicabo et post hæc egredientur cum magna substantia (Liber Genesis 15, 14)
tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona (Liber Genesis 15, 15)
cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas (Liber Genesis 15, 17)
Cineos et Cenezeos et Cedmoneos (Liber Genesis 15, 19)
et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque (Liber Genesis 15, 20)
et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Jebuseos (Liber Genesis 15, 21)
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar (Liber Genesis 16, 1)
dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti (Liber Genesis 16, 2)
tulit Agar Ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem (Liber Genesis 16, 3)
vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me (Liber Genesis 16, 13)
postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus (Liber Genesis 17, 1)