Encontrados 12790 resultados para: os

  • et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 26)

  • vocavitque nomen ejus Nœ dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus (Liber Genesis 5, 29)

  • vixitque Lamech postquam genuit Nœ quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 30)

  • gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6, 4)

  • delebo inquit hominem quem creavi a facie terræ ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres cæli pænitet enim me fecisse eos (Liber Genesis 6, 7)

  • et genuit tres filios Sem Ham et Jafeth (Liber Genesis 6, 10)

  • dixit ad Nœ finis universæ carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra (Liber Genesis 6, 13)

  • fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcæ pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea (Liber Genesis 6, 16)

  • de volucribus juxta genus suum et de jumentis in genere suo et ex omni reptili terræ secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere (Liber Genesis 6, 20)

  • tolles igitur tecum ex omnibus escis quæ mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum (Liber Genesis 6, 21)

  • adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7, 4)

  • quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat (Liber Genesis 7, 20)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina