Encontrados 68 resultados para: onus portare onera

  • adflixeruntque nos Ægyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima (Liber Deuteronomii 26, 6)

  • fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte (Liber I Regum 5, 15)

  • dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino (Liber II Regum 5, 17)

  • ivit igitur Azaël in occursum ejus habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 9)

  • dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitæ memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem hujus quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens (Liber II Regum 9, 25)

  • fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus cæderent tria milia autem et sescentos præpositos operum populi (Liber II Paralipomenon 2, 18)

  • venit ergo Josaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro prædæ magnitudine (Liber II Paralipomenon 20, 25)

  • super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribæ et magistri de Levitis janitores (Liber II Paralipomenon 34, 13)

  • ædificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium (Liber Nehemiae 4, 17)

  • in diebus illis vidi in Juda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent (Liber Nehemiae 13, 15)

  • factum est itaque cum quievissent portæ Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt januas et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati (Liber Nehemiae 13, 19)

  • quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum sicut onus grave gravatæ sunt super me (Liber Psalmorum 37, 5)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina