Encontrados 10 resultados para: ollam

  • ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinæ modio azymos panes carnesque ponens in canistro et jus carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei (Liber Iudicum 6, 19)

  • et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo (Liber I Samuelis 2, 14)

  • et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum (Liber II Regum 4, 38)

  • et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset (Liber II Regum 4, 39)

  • at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbæ et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla (Liber II Regum 4, 41)

  • fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt (Liber Iob 41, 22)

  • quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur (Liber Ecclesiasticus 13, 3)

  • et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem ejus a facie aquilonis (Liber Ieremiae 1, 13)

  • et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam (Prophetia Ezechielis 24, 3)

  • a facie ejus cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam (Prophetia Ioel 2, 6)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina