Encontrados 43 resultados para: octoginta

  • venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Juda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israël et reduceret regnum Roboam filio Salomonis (Liber I Regum 12, 21)

  • factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis (Liber II Regum 6, 25)

  • ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem præparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima ejus erit pro anima illius (Liber II Regum 10, 24)

  • factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit (Liber II Regum 19, 35)

  • fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt (Liber I Paralipomenon 7, 5)

  • de filiis Hebron Elihel princeps et fratres ejus octoginta (Liber I Paralipomenon 15, 9)

  • fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo (Liber I Paralipomenon 25, 7)

  • et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui cæderent lapides in montibus præpositosque eorum tria milia sescentos (Liber II Paralipomenon 2, 2)

  • fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus cæderent tria milia autem et sescentos præpositos operum populi (Liber II Paralipomenon 2, 18)

  • venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)

  • habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi (Liber II Paralipomenon 14, 8)

  • post hunc Johanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia (Liber II Paralipomenon 17, 15)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina