Encontrados 44 resultados para: obviam

  • cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum (Liber I Samuelis 13, 10)

  • venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos jusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice (Liber I Samuelis 30, 21)

  • egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum jungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et judicet (Liber I Paralipomenon 12, 17)

  • audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram (Liber I Paralipomenon 21, 21)

  • porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quæ est juxta Maresa (Liber II Paralipomenon 14, 10)

  • ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Judam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut cælum pertingeret vestra crudelitas (Liber II Paralipomenon 28, 9)

  • unde contigit ut exsurgens cæcus pater cœpit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo (Liber Thobis 11, 10)

  • tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti (Liber Iudith 3, 9)

  • quare præ omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace (Liber Iudith 5, 4)

  • et cognovit Judas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt (Liber I Maccabaeorum 3, 11)

  • et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Judas obviam illi cum paucis (Liber I Maccabaeorum 3, 16)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina